AQUA Incorrupta

AQUA Incorrupta
AQUA Incorrupta
in phiala hermetice clausa, asservatur in musaeo Kircheriano romae. Ventricosum vas est, in longitudine quatuor palmorum gracilescens a Christophoro Clavio concinnatum; qui ei indidit aquam puram et naturalem, e Iordane Romam allatam ac Hermetice clausam. Haec iam a sexaginta annis prorsus immutabilem statum retinet et in hodiernum diem incorruptum; ab omni phlegmate aut faecis contaminatione liberum, nec non ab omni sedimento immunem. Unde colligit Kircherus, omnis putrefactionis et corruptionis causam, Aeris esse inclementiam. Vide Georg de Sepibus in Musaeo Kircheriano p. 14. At ὕδωρ ἀθνητον, Aqua immortalis, nomen tincturae fuit admirabilis, qua de infra aliquid, ubi de Pontica terra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PSYLLI — populi Libyae supra Garamantes Plinio, loc. mox citandô; in Pentapoli Ptolemaeo; Syrtes attingentes, contra virus serpentum muniti; sic a Psyllo rege dicti, Nasamonibus finitimi, a quibus victi fuêre. De his Cinna apud A. Gellium, l. 9. c. 12.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”